monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 2
Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar. Blaesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri: ET RUGOSA senectus redderet, quod sponte offert adolescentia. Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium; Iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgent proceres adversus Epistulam meam; turba patritia detonabit , me magum, me seductorem clamitans, et in terras ultimas deportandum. Addant, si volunt, et Samaritem, ut Domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido, nec dico illud de Evangelio: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos . Vivit enim, qui credit in Christum. Et qui in illum credit, debet utique quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare .